- RAVENSTENIUM
- RAVENSTENIUMGerman. Ravenstein, nomen Dominii seu Dynastiae, in Germania, quae quô tempore, quâ ratione et cuiusprimum Ducatus accessio facta sit, ignoratur. Memorantur saltem in Historiis Adolphus, et inprimis Philippus Ravensteinius, Cominaeo maxime celebratus, at uterque ex Clivensium samilia orti; quibus terra ista, ut verosimile, a patribus, fratribusque natu maioribus, sustentandae vitae forte concessa. Iam cum Marcae ac Ravenspergae Comitatibus Electori Brandenburgico, uti modo dictum, paret. Quamvis enim post varias dissensiones, et resumpta aliquoties arma, re inter Electorem Brandeburg. et Ducem Neoburgicum compositis, A. C. 1666. Ravenstenia causa ad arbitros remissa esset postea tamen et de hoc conventum, vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.